Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 42

Da ei.Quae honeste et juste possunt dari. Si deest facultas, da affectum verbo vel obsequio.Da ei.Ita, scilicet, ut nec tibi noceat, nec alii: pensanda est enim justitia. Ita enim omni petenti dabis, et si non id quod petit, sed melius cum injuste petentem correxeris.Et volenti.Duo genera praestandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat, non vult commodare, quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc jubet, retribuit. Dicit ergo:Ne avertaris,id est, nec alienes voluntatem tuam.Hilarem enim datorem diligit DeusII Cor. 9., sic et spiritualis doctor verbi divini foenus auditoribus debet accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere, et a Deo mercedem sperare.
(* Traductions européennes)